Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.20.3 Cic. Fam. 5.20.5 (English) >>Cic. Fam. 5.20.7

5.20.4 sed sic me et liberalitatis fructu privas et diligentiae et, quod minime tamen laboro, mediocris etiam prudentiae: liberalitatis, quod mavis scribae mei beneficio quam meo legatum meum praefectumque Q. Leptam maxima calamitate levatos, cum praesertim non deberent esse obligati; diligentiae, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo, nec scisse me quicquam nec cogitavisse, scribam, quicquid voluisset, cum id mihi ne recitavisset quidem, rettulisse; prudentiae, †cum rem a me non insipienter excogitatam quidem putas. nam et Volusi liberandi meum fuit consilium, et, ut multa tam gravis Valerianis praedibus ipsique T. Mario depelleretur, a me inita ratio est; quam quidem omnes non solum probant, sed etiam laudant, et, si verum scire vis, hoc uni scribae meo intellexi non nimium placere. sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere fortunis tot vel amicorum vel civium.

5.20.5 nam de Lucceio est ita actum, ut auctore Cn. Pompeio ista pecunia in fano poneretur. id ego agnovi meo iussu esse factum. qua pecunia Pompeius est usus ut ea, quam tu deposueras, Sestius. sed haec ad te nihil intellego pertinere; illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut ascriberem te in fano pecuniam iussu meo deposuisse, nisi ista pecunia gravissimis esset certissimisque monumentis testata, cui data, quo senatus consulto, quibus tuis, quibus meis litteris P. Sestio tradita esset. quae cum viderem tot vestigiis impressa, ut in iis errari non posset, non ascripsi id, quod tua nihil referebat; ego tamen ascripsisse mallem, quoniam id te video desiderare.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.20.3 Cic. Fam. 5.20.5 (English) >>Cic. Fam. 5.20.7

Powered by PhiloLogic